• csillagaszat.hu
    csillagászat.hu
    Csillagászati hírportál
    bdsm forum

    Rudimentorum Cosmographiae







    Liber I
    Coelorum partes, stellas cum flatibus Urbes,
    Regnaque cum populis, sparsas & in aequore terras,
    Montesque & fluvios, iunctisque animalia plantis:
    Officia, sectas varias, operumque labores,
    Morborumque simul species & nomina dicam.
    Mundus in aethereum, qui desuper imminet orbi,
    Inque elementorum duplicatur corpora primum.
    Aethereus duplices sphaerarum continet orbes,
    Fixaque cum septem stellis errantibus astra.
    Maiores cycli, qui mundum partibus aequis,
    Distribuunt, ut signifer aequatorque feruntur:
    Quemque dies medius designat, & imus horizon,
    Lacteus, ac duo qui ducuntur ab axe coluri.

    Zodiacus primum bissenis undique signis
    Conspicuus, tropicum attingens obliquus utrunque
    A summo cancrum, capricornum, cernit ab imo
    At qui signiferum rectus secat, inque priori
    Lanigeri libraeque gradulucem aequat & umbras,
    Aequator, media in mundi regione locatur.
    —-p2
    Qui paribus spacijs occasum cernit & ortum
    Circulus, & gemino concurrit semper in axe:
    Discernitque diem, variatque mesembrinus orbem.
    Hinc medium sphaerae superum distinguit ab imo
    Alter, & is coeli primum terraeque supremum
    Coniungens, fertur (quia visum finit) horizon.
    Lacteus hinc sequitur candore notabilis ipso,
    Qui solo coelo spectatur nocte sereno,
    Transversusque diu geminum praetermeat axem.
    Mox bini subeunt, qui quatuor ante relatos,
    Seque secant, gemino coeuntes cardine mundi,
    Tempora qui signant anni, coelumque per astra,
    Quattuor in partes diuisum mensibus aequis.

    Hinc alios numerant praedictis orbe minores,
    Qui per inaequales diducunt sidera partes.
    Circulus ad boream complectitur Arcton, & intus
    Sidera concludit liquidum fugientia pontum.
    Alter ad aestui defixus sidera Cancri,
    Solstitio longum cogit decedere Solem.
    Tertius hunc ultra Brumalis nomine dictus,
    Quo noctem tropico sol porrigit in Capricorno.
    Unus ab his superest extremo proximus axi,
    Quem terris pressum notius describit horizon.
    Hisque parallelis zonis tibi quinque profundum
    —-p3
    Dividitur coelum, totidemque plagae orbe premuntur,

    Quarum quae media est, vix est habitabilis aestu,
    Nix tegit alta duas, totidem inter utranque locatae
    Temperiem retinent mixta cum frigore flamma.
    Hanc nos incolimus, contraque antichthones illam.
    Nec dubium antipodes multis consistere terrae
    Partibus, ad centrum directis undique plantis.
    Puncta duo coelum in paruos ubi voluitur orbes,
    Constituere polos, geminoque a cardine mundi
    Per centrum terrae tenuis deducitur axis.

    Signifer hinc bissex obliquat sidera, quorum
    Sex videt ad boream, sex aequidialis ad austrum.
    Ter denis gradibus signum distinguitur unum,
    Bis tricena gradus memoratur habere minuta.
    Atqui signorum varia est natura genusque
    Mascula sunt, aries, gemini, leo, libra, sagitta,
    Fusor aquae iunctumque simul sortita calorem.
    At sibi foemineam consciscunt frigida sortem,
    Bos, cancer, virgo, capricornus, scorpio, pisces.
    Frigida sunt nocti, sed mascula sacra diei.
    Ipsa quoque bis anni variantur tempora signis,
    Nanque aries, taurus, gemini, sunt sidera veris:
    Aestatem cancer, leo trux cum virgine complent:
    Scorpius autumnum, & duplici cum lance sagitta:
    —-p4
    Inde hyemem pisces, capricornus, aquarius addunt

    Restat adhuc eadem ternis proportio signis:
    Ignea triplicitas aries, fervens leo, Chiron:
    Terrea sed taurus, virgo & capricornus habentur:
    Aeream sortem chelae, urniger atque gemelli:
    Scorpius appropriat, piscesque & cancer aquosam.
    Denique cum vegetet communis corpora virtus,
    Singula membra tamen quoduis sibi vendicat astrus
    Quippe aries capiti, taurus, ceruicibus haeret,
    Brachia sub geminis censentur, pectora cancro.
    Sorte regit scapulas leo, ventrem atque ilia virgo,
    Libra tenet lumbos, & scorpius inguine regnat,
    Arcitenens femori, genibus capricornus amator,
    Cruraque fusor aquae reficit, vestigia pisces.

    Et quoniam variae currentes ordine stellae
    Corporis aequales spacio, similesque colore,
    Haud internosci poterant, solertia sparsas
    Struxit in effigiem & variarum membra ferarum,
    Imposuit simul iunctis cognomina stellis.
    Ad boream geminas ingens Draco diuidit Arctos.
    Hinc subit Arctophylax pariterque Corona, Lyraeque
    Proximus Engonasis: post hunc ophiuchus et Anguis.
    Mox Aquila & Telum surgunt, & lactea Cyngni
    Sidera, Pegasus hinc sequitur Delphina, simulque
    —-p5
    Andromede, Cepheusque & Cassiopea parentes,
    Armatusque gener Perseus; circum ora Medusae
    Horrida, Deltoton simul Heniochusque feruntur.
    Hinc Aries, taurus, gemini, cancer, leo, virgo,
    Libraque scorpius, arcitenens, caper, hydria, pisces.
    Cetus & Eridanus post haec vertuntur ad austrum.
    Orionque premens Leporem, Procyonque refulgens,
    Inde Canis maior stellataque cernitur Argo,
    Perque trium loca signorum se porrigit Hydra,
    Craterem dorso gestans, Coruumque loquacem.
    Hic Fera Centauro resupina tenetur, at ultra
    Thuribulum, notiae Piscis fugit astra Coronae.

    Sunt etiam propriae dictorum sidera partes:
    Pleiades in dorso tauri sex esse feruntur,
    Fronte sedent Hyades, fundendis imbribus aptae,
    Inde Propus pedibus geminorum praevia, sed quae
    In cancro nubem referunt, Praesepe vocantur,
    Moxque, duo circum Praesepe feruntur Aselli.
    Regia stella nitet generosi in corde leonis,
    Virginis in summa gestatur Spica sinistra,
    Sed Protrygeta subit prope dextram virginis alam.
    Quattuor in dextra quae conspiciuntur Aquari,
    Urnam: at quae pisces connectunt, Vincula dicunt.
    Nodus inest Vinclo: pedibus subiecta Bootae
    —-p6
    Arcturi stella insequitur Plaustrumque Bouesque
    Postremas Hellices stellas: humeroque sinistro
    Heniochi residet sidus pluviale Capellae,
    Inque manu laeua geminus discernitur Hoedus.
    Ast argo in summa micat inclyta stella Canopi,
    Sirius inde Canis fixus maioris in ore.

    Hinc tibi per medium septem decliue feruntur,
    Saturnus, Sol, Luna, Venus, Mars, Jupiter, Hermes
    Fixa quidem toto circumuoluuntur olympo
    Sidera, sed proprios retinent errantia motus:
    Semper enim currunt fixis contraria stellis,
    Atque domos habitant bissena per astra, suasque
    Exercent illic proprio quisque ordine vires.
    Luna tenet cancrum, geminos cum virginis astro
    Mercurius, tauro & chelis Venus ispa quiescit.
    Feruidus inde leo Soli, sed scorpius ardens
    Atque Aries Marti cedunt: hinc piscis uterque
    Centaurusque Iouem, Saturnum fusor aquarum
    Rectorem agnoscit, simul Aegocerotis & astrum.

    At planetarum in rapidis distantia signis
    Dicitur aspectus, quo se impediuntque iuvantque.
    Cum duo planetae alterutris distare videntur
    Sextam signiferi partem, vel per duo signa,
    Aspectus fertur sex angulus: at tria quartam
    —-p7
    Zodiaci partem cum stant per signa planetae,
    Conspicitur facies quadrangula: tertia sed pars
    Signiferi, reddit per quatuor astra trigonum.
    Denique per mediam contraria sidera partem
    Eminus aspectum soliti firmare planetae:
    Ac certis spacijs concurrere rursus eodem
    In signo, quoties superi obscurantur ab imis.
    Sunt etiam adversa gemini se parte secantes
    Orbes, quos faciunt Solis Lunaeque meatus:
    Sectio qua Phoebe gelidas ascendit ad arctos,
    Haec eadem caput est: sed altera cauda draconis,
    Qua Luna imbriferum cursu descendit ad austrum.

    Accipe quo spacio perlustrent signa planetae:
    Saturnus cursum duodena per astra rotatum
    Motu retrogrado terdenis conficit annis.
    Bissenisque Iouis bissena perambulat astra
    Sidus: at ipse duos graditur Mars amplius annos.
    Sol in se sua per vestigia colligit annum.
    Signa Venus, dubiusque anno minus ampli Hermes,
    Sed bis quindennis percurrit Luna diebus.

    Hinc ortum triplicem nobis posuere priores,
    Quo stellae ascendunt, obituque sub aequora pergunt.
    Cosmicus exorto stellas cum sole reducit,
    Cum simul adversae tingunt se Tethyos undis.
    —-p8
    Occiduo Chronicus surgentes cernit horizon
    Sole & in opposita stellas regione cadentes.
    Quin ubi Phoebus equis summo procul axe recessit,
    Incipiunt stellae sensim aparere minores.
    Mox cum sol propior flammis opera omnia lustrat,
    Astra polo fugiunt, quorum simul agmina cogit
    Lucifer & coeli statione nouissimus exit.

    Ut stellae in longum primo distare videntur
    Arietis a puncto, sic has ecliptica monstrat
    Linea signiferi in latum cessisse.  Per axem
    Et fortunatas quae transit linea terras,
    Inde quidem trahitur distantia longa locorum:
    Sed spacium latum est, quod ab aequatore recedit,
    Atque poli gradibus respondet ubique levati.
    Declinat sidus, cum distat ab aequidiali,
    Eleuat, ex imo quod in altum mittit horizon.

    Messembrinorum quiuis semisse recepto,
    Quindeniue gradus, respondent protinus horae
    Unius spacio: sex & triginta feruntur:
    Quisque gradus denos retinet, quantoque recedit
    Longius a medio noctes aequante diesque
    Orbe, magis coiens geminum decrescit ad axem,
    Aestiuosque dies numerosis explicat horis.
    At gradus in longum sub cyclo scilicet aequo:
    —-p9
    In latum, stadijs respondet ubique locorum
    Quingentis, quoru spacia baec tibi carmina signant
    (Quatuor ex granis digitus formabitur unus.
    Est quater in palmo digitus, quater in pede palmus:
    Quinque pedes passum faciunt, passus quoque centum
    Quinque & viceni stadium dant: sed miliare
    Octo dabunt stadia, & duplatum dat tibi leucam.)
    Milleque bis decies passus nunc iura diurnum
    Constituere viae spacium: miliaria forte
    Quattuor, exiguoue minus nostratia reddunt.

    Inferior mundus tellure & aqua, aere & igne,
    Dicitur ex primus rerum consistere causis:
    Ex quibus assiduis vicibus modo cuncta creantur,
    In quae iterum, quicquid natum est, natura resoluit.
    Aeris aethereo vis est stabilita sub igne,
    Quae sibi dissimilis triplici regione notatur,
    Summa calet, media est gelidissima, proxima utruque
    Aestatem ac frigus diverso tempore sentit.
    Quippe vapor duplex ascendit in aera, primus,
    Crassus & humidior propria gravitate tenetur:
    Aridus atque calens, fine pondere prosilit alter.
    Ex humente quidem concrescere saepe feruntur
    Hybernaeque niues, matutinaeque pruinae,
    Largior & crassis descendens nubibus imber,
    —-p10
    Roresque nebulaeque & mista grandine nimbi.
    E sicco alterna generantur sorte vapore,
    Fulgura cum tonitru, rapidi cum fulmine venti.

    Nomina ventorum posthac patriamque docebo:
    Quattuor oppositis veniunt e partibus orbis,
    Quos circum varij dextra laeuaque feruntur,
    Impelluntque leues adversis flatibus auras.
    Frigidus a summo descendit Aparctias axe,
    Circius ad zephyru, Boreas hunc cingit ad ortum.
    Auster ab adverso pluvias inducit olympo,
    Ab Lybe qui dictum, dictum quoque spectat ab Euro.
    Insuper & verno flat Subsolanus ab ortu,
    Solstitium huic sociat retrahentem nubila ventum.
    Brumalesque tropae violentum flatibus Eurum.
    Occiduo Zephyrus de cardine spirat, acipsum
    Africus hyberno contigit sole cadente,
    Ac simul Argestes aestiuo solstitiali.

    Tempus & ad solidam propius descendere terra,
    Quae centro in medio penitus firmata quiescit.
    At circum roseis sol vectus ubique quadrigis,
    Exortu lucem, discessu procreat umbram.
    Eclipsimque facit, si quando corpora lunae
    Obiectu terrae redijs intacta relinquit.
    Oppositisque leuem pingit sub nubibus Irim.
    —-p11
    Nec dum etiam solitas diversis mensibus anni
    Continuare vices, variasque novare locorum
    Perpetuo cessat motus discriminae formas.

    Long a parallelis est subita terra duobus,
    Unde dies mediam ab reliqua distinguitur horam:
    Climaque in oppositis memoratur partibus orbis.
    Atque hinc per Meroen, per niloticamque Syenem,
    Et per Alexandri, rhodij quoque Apollinis urbes,
    Perque Hellespontum atque Borysthenis ostia currunt,
    Ripheasque arces, quibus additur ultima Thule.
    Inde per antithesim contraria climata longas
    Imparibus spacijs variant noctesque diesque.
    Quinetiam tellus varia ratione vocatur,
    Insula, continuum simul & peninsula, & isthmus.
    Aequoreos itidem fluctus, quibus abditus orbis,
    Oceanum appellant, pelagusque sinumque, fretumque.

    (Kivonat)

    A Rudimentorum Cosmographiae című könyv másodközlése

    Ez a bejegyzés A középkor csillagászata kategóriában van. Link könyvjelzője.
    • Magyarország megújul